monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 8
Hieronymus, Lucas, 7 <<<     >>> 9

Caput 8 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb68.107 r
1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per csg48.230 civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus bsb6573.106 v malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis bnf9389.133 v et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
5 exiit qui seminat seminare semen suum uwb68.106 r et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
9 interrogabant autem csg48.231 eum discipuli eius csg51.155 quae esset haec parabola
10 quibus ipse dixit bsb6573.107 r vobis datum est nosse mysterium regni Dei uwb1.152 ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
11 est autem haec parabola semen est verbum Dei
12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum bnf9389.134 r et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
16 nemo autem lucernam accendens operit eam vaso uwb68.106 v aut subtus bsb6573.107 v lectum ponit csg75.724 sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumencsg48.232
17 non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant uwb1.153 adire ad eum prae turba
20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt csg51.156 et faciunt
22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius bnf9389.134 v et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et peribsb6573.108 rclitabantur
24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes csg48.233 ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir bnf17226.124-c1 quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi uwb1.154 obsecro te ne me torqueas
29 praecipiebat enim spiritui bsb6573.108 v inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus bnf9389.135 r et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium csg48.234 in monte et rogabant csg51.157 eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
33 exierunt bnf17226.125 ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum bsb6573.109 r ac sana mente uwb68.107 v ad pedes eius et timuerunt
36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
38 et rogabat illum vir uwb1.155 a quo daemonia exierant bnf9389.135 v ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
41 et ecce venit vir csg48.235 cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit bsb6573.109 v dum iret a turbis conprimebatur
43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim csg51.158 stetit fluxus sanguinis eius
45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae bnf17226.126 te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi bnf9389.136 r virtutem de me exisse
47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et uwb68.108 r procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum uwb1.156 confestim sanata sit
48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
49 adhuc illo loquente venit a principe bsb6573.110 r synagogae dicens ei csg48.236 quia mortua est filia tua noli vexare illum
50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
53 et deridebant eum scientes quia mortua esset
54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat



Hieronymus, Lucas, 7 <<<     >>> 9
monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik